

Liber Exodus*
Caput 33: Versus 21
Ecce,inquit,locus est apud me, et stabis supra,etc.[AUG., quaest. 154.]Item interposito articulo dicente Scriptura, etc., usque ad stetit populus fidelis supra petram.[GREG., lib. XXV Moral., cap. 16.]Est locus apud me,etc. Locus Ecclesia. Petra Dominus, Moyses Judaica plebs, quae Domino praedicante in terra non credidit. Ipsa ergo in petra stetit terga Domini transeuntis aspiciens, quia, scilicet post passionem ascensionemque Domini intra Ecclesiam deducta per fidem Christum percipere meruit, et cujus praesentiam non vidit, ejus posteriora cognovit.[GREG. ibid.]Est locus apud me,etc. Ecclesia scilicet, etc., usque ad De qua soliditate dicitur:Super hanc petram aedificabo Ecclesiam.